500. DETLEF FORST AN KEPLER IN PRAG
Neumünster, 9. September 1608
Pulkowo, Sternwarte, Kepler-Mss. Bd. XI, Bl. 48. Eigenhändig
Cum S. Caesar. Majestatis Succentorem Nicolaum Zangium virum perhumanum et Musicum suavissimum reducem ad vos hic coram offenderem, salutaremque, facere non potui, quin te, clarissime Keplere, meis etiam compellarem literis, invitatus tum doctissimo tuo libello, quem de nova stella in gratiam Reip. literariae, quae hoc nomine tibi plurimum debet, edidisti, tum vero, quod Viri alioqui docti sed AGEOMETRETOI authoritate et celebritate nominis, qua turgent, quamque sibi vendicant, ut plurimum abutantur, et quae ab alij s ingeniose inventa recteque tradita, imo certissimis demonstrationibus stabilita sunt, non modo elevent et sugillent, sed plane conentur destruere. Inter hos M. Jacobus Christmannus in libro de observationibus Solaribus edito contra Philippum Lansbergium vix judicio et eruditione insignem insurgit, imo per ipsius latus ipsum Regiomontanum petit, oppugnando ultimum ipsius problema, quod ceu nucleus est totius Trigonometriae, cujusque usus in Astronomia frequentissimus, ad cujus viri contradictorias tanta cum patientia cum reliqui conniveant, te tamen connivere nolim. Mathematicus es ex professo positus in omnium oculis: acrimonia tui judicij, solidaque rerum abstrusarum intelligentia ex tuis monumentis deprehenditur, tanquam Leo ex ungue: in forum mathematicum producis, coramque Senatu reum agis contradicentem doctrinae de parallaxibus, quamvis illustrem virum, proinde et hic patrocinare Regiomontani manibus vere felicibus, nolique committere, ut Trigonometria propter Christmannum male audiat, quin imo ipsemet tu, doctissime Kepplere, audias male, quod labeculam, quam Regiomontano ipsiusque Trigonometriae vir hic aspersit, eluere cum debeas et facile possis, tamen nolis. Sed ecce Epistolam, in qua veluti in synopsi Christmanni pseudographemata adverte. Tabulas Rudolphaeas, quarum editionis spem nobis fecerunt superioribus annis Tychonis haeredes, avide expectamus. Aeternum vale, cum honestissima tua costa et liberis, et confidentiae meae candide ignosce. Datae Neomonasterij. 9 Sept. 1608.
Dethlevus Forstius
Holsatas pastor ibidem
Redaktion: Gabriele Dörflinger
Zur Inhaltsübersicht Historia Mathematica Heidelbergensis Homo Heidelbergensis