Vere nobili et erudito viro Joanni Jardano ab Hirtzhaim equiti Germano Jac. Curio Hofemianus S. D. Dedit ad me Lucas Gauricus Pomponii fratris sui hunc de symmetria et statuaria librum, omnium sane, quos videre hac de re unquam contigit, praestantissimum. Et eo quidem nomine dedit, ut, si probaretur mihi, quem hactenus nemo Italorum non egregie probat, novis cum formulis darem in Germania excudendum. Agnovi donantis humanitatem mirumque in modum ardore incendebat legendi aliquid de statuaria, quae nullos adhuc, quantum quidem ipse memini, scriptores invenit. Nosse cupiebam avide, quanta verborum dignitate vim ac potestatem artis exequeretur, maxime vero, quidnam commodi ipsa aut voluptatis cognitori adferret, quae esset explicatio, quae gratia. Dici autem vix potest, quanta animum merum admiratione impleverat, dum singulas artis viderem species tarn apposite tam dico et scive, eleganterque pro varietate materiae tractatas. Jures et id artificii genus exercendum se vertisse totum, quando quod optimi eiusque artificis est, affebrefactionem ex eo contendit omnem hic esse, quo singulae inter se operis partes sibi quam aptissime respondeant, nihilque omnino aut productum habeant, aut subductum magis, quam ratio, quam natura, quam res denique ipsa exposcat. Attingit pleraque minime plebei, sed artis plena est seposita, quaeque non nisi ab ingeniosissimis, quos natura scilicet ad hec ipsa formavit, cognoscantur. Physiognomiam, cuius quam maxime peritum vult esse statuarium, non praetermisit. Neque his contentus laudes artis quoque et artificum eorum, praesertim, quos voluit insignes, addit. Atque omnia, mehercle, venustate haec et graviter, unde rem me facturum literatis quibusdam apud nos non ingratam putavi, si Gaurici obsecutus consilio, tarn impense a multis laudatam disputationem praelo demandarem. Adeoque tuo illam ipsam etiam Jordane nomini renatam inscriberem. Quem enim idoneum magis iudicem et patronum dari huic, quam te postulem? Qui non modo rerum harum, quas liber hic tractat, valde es studiosus, verum alias tantum etiam ad fortunae et ad summa ingenii ornamenta adjungis diligentiae, quantum in tuo hoc ordine vix quicquam alius. Nam et historia nunquam tibi cadit e manibus. Et philosophiam ita amplexaris, ut dubium sit, utrum discendo cognitione aut agendo, quae praecipit, virtute et moribns plus iam profeceris. Neque vero illud etiam non magnopere in te laudandum venit, quod in his temporum anxietatibus et taediis, pacem ac tranquillitatem mentis salutariurn librorum lectione tuearis. Consueveras id quoque facere, dum esses adhuc Alberti cardinalis et archiepiscopi Moguntini principis nostri cum generis antiquitate tum summis et heroicis animi dotibus illustrissimi cubicularius, ministrorumque adeo omnium proximus et intimus, ubi persepe animadverti, qua assiduitate non jam in uno quodam liberatis doctrinae genere, sed multiplici versaberis. Qua gratia etiam et favore prudentissimus princeps te complectebatur ab hoc, quod videret te, quicquid ocii suppeteret, consumere in studiis utilibus et amoenis, non indulgere vanis et inanibus oblectamentis, quemadmodum soliti turn fuerant tuae conditionis iuvenes quidam alii, qui dum potitarent luderentque alea, tu animi causa lustrabas bibliothecam, quam nunquam absque honoris praefatione nominandus princeps noster locupletissimam instruxit. Vel etiam delassatum negotiis animum recreaturus spaciosam illam ingrediebaris aulam, quam idem ille ornavit, tot quasi spirantibus simulachrorum aulaeis et peristromatis. Inter quae omnia partim ipsa novitate, partim magnificentia et raritate visenda opera et spectacula, dum nobis tu, qui non semel in penetralia te comitabamur, perite ostenderes, quid quaque in re decens, quid item instruat ad componendos mores, quidve faciat ad pascendos solum oculos. Multorum etiam opificum transcendere iudicium mihi videbare. Quare merito hunc in multa iam denuo propagatum exemplaria librum, Joannes Jordane, accipies, non tit munus tamen aliquod a me te putes accipere: Pomponii enim est, non meum. Sed uti tuum quod dixi, sententiam de eo feras. Bene vale, ac Pomponium ingenii nobilitate praecellentem hunc tuo patrocinio apud nostros defende, Moguntiae octavo idus Aprilis anno M. D. XLII.
Letzte Änderung: 24.05.2014 Gabriele Dörflinger Kontakt
Zur Inhaltsübersicht Historia Mathematica Homo Heidelbergensis